Transcription of VicNotae,66[2]et67[1]
— 66 —
De Gentium Lingua Divina.

      Pag. 167. Ad ornatum Cap. XXIII. de Djs Majorum Gentium
ex nostris Principiis Mythologia
)( De Gentium Lingua
Divina quanquam sint apud Homerum loci aliquot; primum
in Iliade, ubi dicit Briareum ab Djs, Aegeonem ab hominibus
appellari; deinde avem memorat, quam Dj nominant καλκίδα,
homines κύρινδιν, tum in contentione Deorum, a Djs Xanthum,
qui ab hominibus Scamander dictus; et Odyssea XII. Deos vocare
πλαγκτάς, vagas Scyllam, et Carybdim; postremo amuletum
adversus magicas Circis artes Mercurium monstrare Ulyssi, dictum
μῶλυ Djs, quod nefas hominibus scire: tamen quia Plato
satis incerta de hac lingua Deorum, cujus in his locis Homerus
meminit, disserat; itaut Dio Chrysostomus Orat. II. imposturae
Homerum perstringat, qui probare velit hominibus, se
Deorum linguam callere: hac de caussa linguam divinam nullam
putavi aliam, quam Auspicia, quibus Dj loqui hominibus
credebantur. Sed cum Schefferum de Philosophia Italica postea
forte versarem cap. 5. pap. 25. Porphyrj locum notavi, ubi refert,
Aegyptiis triplex linguae genus fuisse, epistolicum, symbolicum,
et hieroglyphicum
; itaut iis hieroglyphica, seu characteres sacri,
— 67 —
sive divini alii essent a symbolicis, seu per similitudines
et metaphoras, quales sunt characteres Heroici; et tum sacri
tum symbolici diversi ab epistolicis seu vulgaribus, qui essent
usui praesentis communis vitae. Cumque iidem Aegyptj tres
item Mundi aetates
statuerent, Deorum, Heroüm, Hominum;
rem altius vestigabundus, ex his nostris Mythologiae Principiis
inveni, Divinam gentium linguam priorem Heroica, ut Heroicam
vidimus priorem vulgari. Nam qui Fulmine ab ferina erronum
vita deterriti Regna Heroica fundarunt, quae quia
optimatium, ab ipsorum paucitate prae plebejorum multitudine,
Respp. paucorum sunt appellatae, sunt qui primo et proprie dicti
pauci, quos aequus amavit
Jupiter:

nam reliqua multitudo erronum, qui ab illa nefaria ferarum
more vita fulmine non sunt deterriti; diu a violentis vexati;
tandem, ut salvi essent, ad Fortium Asyla confugere, a quibus
sub Agrariis legibus primum recepti, deinde revocati, adacti
sunt perpetuo parere Imperiis optimorum. Igitur qui stupidorum
hominum principio a fulmine excitati sunt, tanta eos Divini
numinis Religio
pervasit, ut ea aspergentes omnia, uti
diximus Cap. XX. Part. Poster. ss. sub hoc. pag. 106., quicquid viderent,
audirent, memorarent, crederent Jovem: de quo tempore
primo, et proprie dictum illud,
Jovis omnia plena:

non aliter ac Peruenses, ut cum Acosta in eorum Historia sup.
hoc lib.
vidimus, omnia nova, magna, mira, qualia iis omnia
videri necesse fuit, crederent Deos. Ex qua falsa persuasione
creditum est, aurea aetate in terris Deos cum hominibus esse
versatos
: quam ultimam omnium antiquitatum sapit Homericum
illud
, quod omnia ab eo dicantur divina, divina nox, divinum
mare
, divina innumera alia, usque ad Ulyssis subulcum
divinum
. [>]

Vico Notae 66-67