Transcription of VicNotae,69[2]et70[1]
— 69 —
      Pag. 168. vers. 27. Themis, divina poena )( et Themidem
primam Dearum diximus sup. hoc lib. et in nott. vocare, et dimittere
consilium Deorum apud Homerum: quia ex divinae
Poenae metu gentes sub Deorum Regimine rectae sunt.
      * Pag. 168. vers. penult. )( lapides retroacti homines fiunt:
nempe qui stupidi ante fuerant, disciplina oeconomica induunt
humanitatem: ab qua ultima antiquitate Lapis pro stupido
latinis mansit.
      Pag. 169. vers. 9. subministravit )( ministrarit.
      Pag. 170. vers. 2. Accipitres )( quid quod apud Homerum
nedum per Aquilas, sed per Accipitres etiam capta omina? et
in Hieroglyphicis apud Valerianum illud, Humanum corpus
cum accipitris capite
?
      Pag. 170. vers. 12. inferioris Caeli )( sic postea accepere
Physici: sed pro nostris mythologiae Principiis Juno soror Jovis;
quia primae gentium nuptiae inter fratres sororesque fuerunt;
quas Homerus in Aeoli Regia describit: cujus characteris
significatione obscurata, Jupiter, et Juno habiti incestuosi.
      * Pag. 170. vers. 20. Tertia messis erat )( et alatus; quia alae
patriciorum stemma fuere.
      Pag. 170. vers. 26. Minervam e Jovis capite natam )(
Haec interpretatio amice componi potest cum alia sup. in nott.
ad pag.
156 hujus lib.
      Pag. 170. vers. 29. )( Aegidem primo, et proprie Jovis dictam
esse, et iccirco Jovem perpetuo adjuncto ab Homero donari
Aegidem tenentem; postea obtinuisse, ut Scuta Deorum ita
dicerentur, scribit Natalis Comes Lib. II. Cap. V. Sed pro nostris
Mythologiae Principiis Aegis Minervae, seu Palladis, seu Bellona
proprium Scutum fuit, ut in Statuis, Numisque postea servatum.
Nam, Medusae capite affixo, est Character Imperj publici,
ut infra hoc lib. dictum, quod in Regnis heroicis erat apud
ordinem Heroüm, cujus Minerva character est: divinorum autem
characterum prima significatione obscurata, Homerus Jovem,
alii Poëtae alios quoque Deos Aegide armarunt.
      Pag. 171. vers. 13. quietare Respp. )( et Mercurium pinnulas
in petaso, et talos habere alatos; quia est Heroüm ad plebejos
— 70 —
legatus, quorum stemma heroicum alae erant.
      Pag. 171. vers. 19. dictam esse )( Martem principio fuisse
characterem plebejorum apud Heroës militantium sup. in his
nott.
dictum: postea obscurata nativa significatione hujus characteris,
acceptus est significatione, qua heic.
      Pag. 171. vers. 20. de Cerere )( quae in alio graecorum orbe
Proserpina.
Vico Notae 69-70