Transcription of VicNotae,72[2]et73[1]
— 72 —
      Pag. 200. vers. 13. et praecium idem ac praemium )( quo
argumento conjiciebamus, precium a monosyllabo, praes, deductum,
quanquam primae syllabae quantitate mutata, ut
quamplurimis vocibus derivatis evenit. Sed postea comperi, a
monosyllabo, prex, provenire, unde precor, et precarius, ex
quo est precaria possessio; quod prima precia fuerint Clientum
preces
, quibus referebant ab Inclytis praedia colenda; uti barbarie
recurrente, precariae inter primos contractuum fuere:
quod et de censibus quoque hoc lib. observavimus: itaut statuendum
sit, principio Patres agros, quos ipsi sibi jure optimo,
hoc est omni jure immunes habebant, quae forsan prima immunitas
fuit, dedisse plebeis sub privato cujusque patris censu;
quo tempore primo, et proprie census pro patrimonio dictus est:
deinde quos agros Patres jure optimo habebant sibi, Servium
Tullium
censui publico subjecisse.
      Pag. 206. vers. 19. disservimus )( Queis addo pulcherrimum
Taciti locum in Vita Agricolae, qui ut cicuraret Britannos
ingeniis ferocissimos, curavit, Principum filios liberalibus
artibus erudiri: quae apud imperitos humanitas vocabatur, cum
pars servitutis esset
: quod Divina Providentia sic convertebat;
ut per eas servitutis artes humanitas in efferas gentes proferretur.
      Pag. 207. )( Sed Temporis Obscuri Universi veluti Breviaria,
unum latinis felicissime conservavit ipsa vox Paterfamilias,
qua continentur Patria Potestas: et Clientelae: quae plurativo
numero Patres, cui ex adverso respondet plebs, quum significat
Respp. fuisse Optimatium: alia extant apud Homerum duo, alterum
elegantissimum, Agamemnonis sceptrum: id fabricarat
— 73 —
Vulcanus, plebejorum character; quia plebej regna crearunt
Heroibus: Vulcanus dederat Jovi, qui est Regum character;
quia prima gentium regna fuere divina: Jupiter Mercurio
tradiderat
, qui Legatorum, sive Legislatorum character est;
nam prima lege Agraria Clientelae ortae, quibus prima merx
operis in terris statuta, victus diurnus, a qua merce, ut alibi,
Mercurius appellatus: Mercurius porro Pelopi restituit; quia
lege Agraria secunda Regna Optimatium, sive humana fundata
sunt: inde perpetua Regum successione, Pelopes Thyesti,
Thyestes Atreo, Atreus Agamemnoni
tradidere. Alterum exactissimum
est, Achillis Clypeus, in quo descripta, Principio
Caelum, Mare, Sol, Luna, Sydera; nempe Mundi Creatio
Deinde duae Urbes, in quarum Priore sunt primum choreae,
cantus, hymenaei, nuptiae
, Epocha Oeconomicae Potestatis:
Deinde concio, leges, judicia, mulctae, Epocha Potestatis Civilis.
Posterior Urbs armis obsessa, et utrinque abactae praedae
oves, bovesque
, Epocha bellorum. Hinc distinctius Civitatum
expressae Origines; Primum terrae, quae arantur, et aratores,
messoresque
; prima artium Agricultura: deinde primi Reges,
qui messoribus prandia apponi sceptro jubent
: Epocha Clientelarum:
tum vineae consitae; posthaec armenta, pastores, tuguria;
hactenus vita rustica, et pecuaria agricultura posterior:
demum choreae, nempe seculum voluptatis.
      Ad Historiam Temporis Obscuri amplificandam)( Pag. 208.
Vico Notae 72-73