Transcription of VicNotae,73[2]et74[1]et75[1]
— 73 —
Canones Mythologici.

      Ut igitur noster Jurisconsultus perficiatur, nempe qui Jus
universum omnium gentium, omniumque aetatum
probe noverit, et sic constet scientia, quam profitetur; ex nostra
Poëseos retecta Origine, et per eam Historia Temporis Obscuri
descripta, hi Canones Mythologici perscribi commode
possunt; quibus Jus falso Divinum gentium, et Jus Heroicum
habeat utrunque plane perspectum, unde Jus Romanum effluxisse
his libb. demonstravimus, ut proinde veras Juris Romani
origines et caussas assecutus esse dicatur.
      I. Quando Poëtae primi Gentium Legislatores, ut in his
libb. abunde satis probatum, principio statuendum est, omnes
— 74 —
Fabulas duum horum alterum Jus, vel Divinum, vel Heroicum
continere
; et quidem Divinum, ut diximus, Heroico
prius
; unde Poëtae Theologi Heroicis priores fuere; et pro hoc
temporum ordine has duas Poëticas fluoruisse linguas; quod
ubique terrarum lingua gentium, ac lingua legum unum idemque
fuit
; ac proinde linguae heroicae natae cessit Divina,
quam nobis Orphica, Hesiodusque testantur; ut natae linguae
vulgari cessit Heroica, quam abunde nobis Homerus tradidit,
in quo stetit.
      II. Quando primum Jus in terris ortum, est Jus Divinum,
seu Divinatio, primum omnium videndum est, an Fabula
aliquid, quod ad Divinationem spectet, contineat. Sic Gigantes
fulmine victi, deinde fulmina fabricant Jovi
; auspiciis victi,
auspiciis serviunt. Sic Ganymedes ab Aquila ad Jovem in
Caelum raptus
, sunt Heroës, qui observatione auspiciorum
evehuntur in Caelum ad Jovem: et Ganymedos pulcher prae
turpibus erronibus impiis: et Jovis minister factus, quia qui
mentem assequuntur Deorum, eos par est quoque Djs ministrare,
seu sacra facere.
      III. Quando prima lingua, qua gentes locutae sunt, divina
fuit, ut in his Nott. dictum, ubi de Lingua gentium
Divina
; nata inde, quod primi gentium omnia Deos esse, omnia
Deos patrare putarunt; primo videndum est, an Fabulae
primam admittant acceptionem de Djs, qui primi primis gentium
nati sunt, ut Jupiter caelum, Diana aqua perennnis, Dis
seu Pluto inferior terra, Neptunus mare.
      IV. Deinde, an eam accipiant, qua res humanae naturales
Temporis Obscuri divinis sunt notatae vocabulis, ad haec
exempla, Vulcanus, Ceres, Saturnus, pro iis qui inveneruut
ignem, frumentum, sata.
      V. Tum, an patiantur eam, qua res humanae Civiles
Temporis Obscuri divinis vocibus sunt conceptae; ut Jupiter
Rex Deorum, et Hominum
, character Regum Heroicorum:
Minerva character Heroüm armatorum in Concilio, Pallas
eorumdem in concione, Bellona eorundem in bello: Juno Jugalis,
character Foeminarum Heroibus auspicato nubentium:
Mercurius Deorum legatus ad homines, character Heroüm ferentium
leges ab Heroibus ad motas plebes: et hac acceptione
— 75 —
sumenda bella a Djs orta, leges inventum Deorum, fas Deorum
sepultura, Terra Deorum mater
: eoque referenda sunt
verba, quae Homerus narrat, Deos diversa ab hominibus protulisse,
ut sit Lingua Deorum, lingua primorum hominum.
Vico Notae 73-74-75