Transcription of VicNotae,75[2]et76[1]
— 75 —
      VI. Denique, an Fabulae eam significationem ferant, qua
jam res humanae a divinis dividi occoeptae sunt, ubi jam Dj
cum hominibus versari in terris desierunt, seu quum prima
gentium falsa religione resoluti homines, ac perspicaciores facti
Deos in Caelum evexere: quales sunt Dj Homerici. Qua
acceptione Alae, quae fuerant Stemma Heroüm, quod ipsi haberent
auspicia; quibus, ut supra diximus, Dignitas Heroica
continebatur universa, Djs ad evolandum in Caelum, ut
Astraea, Saturnus alati; vel inde etiam ad devolandum in terras
appictae sunt; ut alati Mercurius, Amor; vel ad pervolandum
terras, ut alatus Draco, Terra ab Heroibus domita, Pegasus,
Musae, Fama, Victoria
: ex qua prima origine citra ullum volandi
usum Caduceo, et Medusae capiti mansere alae.
      VII. Post Fabulas falso Divinas, Fabulae Heroicae principio
omnes apposite ad dignitatem Heroüm in ipsorum Jure
Heroico fundatam enarrandam interpretari oportet: ut Apollo
Poëtarum Deus
, cujus inter primas et praecipuas laudes, illam
numerat in Arte Horatius.
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis;

insequitur vagam per silvas Daphnem, hoc est, exagitat incertos
erronum concubitus: et Daphne Deorum munere, hoc est auspiciis,
casta in laurum convertitur; hoc est terrae, ut planta haeret,
nec ultra errat; et certis nuptiis virescit in posteris.
      IIX. Quando Jus Heroicum inter alias gentes ex iisdem
Originibus natum narravimus; in aliis terrarum Orbibus eandem
juris heroici historiam aliis quidem fabulis, sed significatione
eadem descriptam esse necesse est. Unde quot ferme antiquae
nationes, tot Hercules; qui certe aliter Aegyptiis, aliter
Phoenicibus, aliter Scythis, aliter Lybibus, aliter Gallis appellabantur;
sed eos omnes Graeci ubi norunt, et cum similibus
Herculis sui proprietatibus norunt, omnes in sui Herculis
cognomentum
ascivere: quod esto unum de exemplis
Ethimologici Universalis. Atque ad hoc instar sunt plures Joves,
plures Mercurj, plures Orphei
, aliique satis multi in Fabulis,
— 76 —
qui plures una appellatione donati sunt.
      IX. Quando linguam poëticam, uti postea vulgaris, principio
inopem fuisse necesse est, ob hanc inopiam eidem characteri
poëtico plura consequentia attributa: ut Lyra, quae
principio imperium publicum significavit, ut late in his libb.
et Nott. probavimus; quia publico imperio dictantur leges,
quae νομοί graecis, cantus latinis, carmina dictae sunt; hinc Lex
Lyra Regnorum
mansit Poëtis dicta: qua Lyra Apollo canit carmina
Legislator; et Orpheus feras cicurat; Amphion saxa ducit:
et quia leges erant exempla, ut id quoque probavimus,
hac ipsa Lyra Agamemnonis Poëta continet in pudicae uxoris
officio Clytemnestram: et quia exempla sunt facta fortia Heroüm
domi; hac eadem Lyra Achilles canit Heroüm fortia facta belli:
posthaec luxus aetate adulta, eo instrumento musico invento,
Paris Lyra canit amores, et ad Lyram choreae ductae: Postremo,
Ludis in Deorum honorem institutis, Chori laudes
Deorum
ad Lyram concinuere. Unde Poësis Lyrica canit Deos,
Heroës, virtutes, amores, vina
. Sic jam inde quo Regna omnia
divina, prisci virgas, ut Justinus tradit Lib. XLII. pro djs immortalibus
coluere: ex qua ultima antiquitate vis magica virgae
attributa; qua apud Homerum nedum Circes homines in
sues, sed et ipsa Minerva Ulyssem in senem convertit: deinde Virga
lituus, sceptrum, hasta
, consequentia attributa, auspicia, regnum, bella
significavit: nam qui Deorum essent filj, haberent auspicia;
qui auspicia, regnum; qui regnum, bella administrarent. Atque ex
hoc canone est, quod characteres Heroici ut plurimum multos
homines, atque adeo multarum aetatum significant, ut Orpheus
primus humanitatis fundator, et Hercules primus terrarum
domitor, uterque ad expeditionem usque Ponticam in
terris aetate adhuc militari agunt; ex quo genere est Nestor
trium aetatum heros
, quas ego interpretor Deorum, Heroüm,
hominum
; ut qui ab Homero dicitur diversilinguium hominum
vixisse vitas: Qui canon ingenti nobis usui fuit ad Res e Temporis
Obscuri tenebris eruendas.
Vico Notae 75-76