Transcription of VicNotae,76[2]et77[1]et78[1]
— 76 —
      X. Ob hanc ipsam linguae Poëticae in ipsius primordiis
inopiam, eidem characteri saepe diversa, et quandoque etiam
adversa attributa: ut Vulcanus, quatenus invenit ignem, est
character heroüm; quatenus artes fabriles exercet domi, est
— 77 —
character plebejorum: nam Minerva est character artium in
bello, quae aedificat equum dureum, et naves apud Homerum;
ut apud eundem Ulysses in Calypsus Insula navem ipse fabricat
sibi. Venus, quantum significat vel aquam, utpote in mari
nata, est uxor Vulcani, characteris Heroüm, quantum significat
ignem; unde solennes nuptiae aqua et igni Heroibus
celebratae; at quantum significat cultum Heroicum, quo Heroës
honesti, seu nobiles pulchri, prae erronum mediterraneorum
foeditate ex ferino cultu, est Mater Amoris alati, seu pudici,
et character Heroicus: cum alae essent Heroüm stemma:
quantum significat ultramarinas ex cultioribus gentibus appulsas,
ac proinde elegantiores, est character plebejarum, et
facta Vulcani uxor, quatenus est Fabrorum plebejorum character;
et est mater Amoris impudici, ut Rom. Patres exprobrabant
plebejs, quod agitarent connubia more ferarum, ut tradit
Livius. Sic Mars quantum terrae domitor, est character heroüm,
quantum belli furor, est character plebejorum militantium
apud suum cujusque Heroëm: unde forsan Mars Veneris
plebejae concubinus
: quod inter plebejos non nuptiae, sed
concubinatus essent.
      XI. Cum primae et nativae poëticorum characterum significationes
longissimi temporis traditionibus per rudissimarum
tum gentium manus ad Homerum usque, ut sup. demonstravimus,
foede corruptae pervenissent, quod vocibus
priscis praesentes significationes gradatim subderentur; hic
Canon maximi momenti est statuendus; quod nativa eorum
characterum significatio sumenda est ab ipsa rerum humanarum
natura, quam in his libb. et nott. metaphysicis rationibus
super Origine Poëseos, et Historia Temporis Obscuri descripsimus;
et commode, et apte innumeras Fabulas exposuimus,
ac in primis, utrumque Homeri Poëma universam Temporis
Obscuri Historiam continere enarravimus.
      XII. An ob id ipsum sequentes Poëtae alias Fabulas a primis
gentium religionibus prorsus alienas, immo quae primas
omnino corrumperent, commenti sint: ut quia generationes
heroüm ex Jovis mente
auspiciis significata, unde primi
Heroës Jovis se filios appellarunt, Jovis cum Heroidibus admissa
adulteria credidere; hinc porro Heroüm cum Deabus
— 78 —
quoque finxere concubitus: quia custodiam connubiorum inter
Heroas, putarunt Junonis zelotypiam; hinc probationem Heroicae
originis
per ingentes aerumnas, et labores Heroüm, in
infensa Junonis in Herculem odia, tanquam ex Jovis adulterio
natum detorsere. Atque indidem ex quadam aptitudine Jovis
et Junonis
finxere rixas; quibus adjunxere, ut poenam de Junone
ab Jove sumptam, Junonis in aëre suspendium; quod in
his notis enarravimus esse symbolum nuptiarum. Atque ab
his Jovis et Junonis rixis, quorum ille Rex Deorum, haec
Dearum Regina habebatur, facile confictae postea aliorum Deorum
simultates, odia, certamina, contentiones, turbae pugnaeque
;
et ab his Jovis adulteriis aliorum Deorum nequitiae: quae
omnes Fabulae testantur minorum gentium, ut Homeri aetate,
corruptiores fuisse religiones.
Vico Notae 76-77-78