Transcription of VicNotae,78[2]et79[1]
— 78 —
      XIII. In Fabulis enarrandis praecipue spectari oportet
mores gentium, prout gradatim ex ferino ac foedo erronum
victu ad humaniorem vitam per gradus, quos in Historia
Temporis Obscuri
descripsimus, provenere: ex quo Canone omnia,
quae in utroque Poëmate Homerus narrat, auditorum
opinionibus apta, ac proinde una opera et persuadibilia, et
decora in his Libb. et latius Nott. demonstravimus; in quibus
illud praecipuum, quod Achilles perpetuo adjuncto inreprehensibilis
ab Homero appellatus, Jura negat sibi nata, quae
dicit Horatius, nempe jura humaniorum gentium, quae ei
nondum Homeri aetate explicata erant.
      XIV. Omnes Fabularum auctus ex terrore, aut superstitione
nati, primis Poëtis, seu Gentibus antiquioribus sunt
vindicandi; per ea quae sup. Hoc lib. de orig. Poës. de Orci
Fabulis
, quas vulgo dicunt, et nos barbaris Europae seculis
natas esse probavimus, ex ea hominum natura, qui rerum sunt
imperiti, et metu semel perculsi; quam graviter describit in
Annal. Tacitus de Romanis ad Insulas Oceani vi tempestatis
disjectis: ut quis, inquiens, ex longinquo venerat, miracula
narrabant, vim turbinum, et inauditas volucres; monstra
maris, ambiguas hominum, et belluarum formas; visa, sive ex
metu credita
. Quare omnes ferme metamorphoses, et Poëtica
monstra
, ut Chimera; Centauri, Harpyiae, Sirenes antiquissimae
Fabulae sunt aestimandae, ut Polyphemi certe a nobis antiquissima
est demonstrata.
— 79 —
      XV. Omnia Fabularum ornamenta, seu magnifica, seu
delicata, omnesque nequitiae Poëtarum novitatis sunt argumenta,
quum Graeci in magnificentiam, luxus, et nequitias
effundi coepere: quare novissimae Fabularum apud Homerum
censendae Alcinoi Regiae Aedes, Hortique; et Judicium Paridis,
quod in Homero Plutarchus expungit; et ad hoc instar
aliae aliorum Poëtarum post Homerum innumerae.
      XVI. Quando omnes ferme characteres Poëtici ex metaphora
orti sunt; et metaphora vi similitudinis transfert imagines;
sedulo serioque pro nostris Principiis meditandum in
similitudines, quibus priores Fabulae ad posteriores prolatae
sunt; ut ex. gr. a vi quam Dj habere in terris prius putati
sunt, ad vim postea eorumdem in Caelo. Sic Apollo, qui primum
sagittis Pythonem occiderat; deinde quum legibus severissimis
plexit sontes, ut a Plauto, dictus, Fures thesaurarios sagittis,
confodere; tandem apud Homerum de Caelo sagittis,
seu subita morte adimit vitam hominibus: et Diana venatrix
in terris, quae sagittis feras extinguit, de Caelo sagittis,
seu celeri morte adimit vitam foeminis.
Vico Notae 78-79