Transcription of VicNotae,80[2]et81[1]et82[1]
— 80 —
      XVII. Omnes philosophicae sententiae sunt a Philosophis
subditae Fabulis, ut late per hos Libb. demonstravimus, et
singillatim in Nott. de orig. Poës. pro temporibus quibus
ipsius Philosophiae partes inter graecos ortas et Metaphysica
nos docuit Libr. prior. et historia ipsa confirmavit, nempe primum
physicas, deinde morales, tandem metaphysicas: pro quo
ordine inter graecos ipsi Philosophi nati sunt.
      XIIX. Primum igitur voces poëticae ad res physicas significandas
productae sunt, ut Chaos prius confusio humanorum
seminum, sumptum pro confusione elementorum; Jupiter pro
aethere, Juno pro spirabili aëre, Venus pro Natura rerum, Pan
— 81 —
pro rerum Universitate: quas a Thalete, primo Graeciae Physico
incipere necesse fuit: et contemplatio caeli ob auspicia capienda
ad naturae contemplationem translata.
      XIX. Deinde Fabularum significationes morales fabulis
applicitae; ut Tantalus avaritiae, Sisyphus cupiditatis humanae,
Tityus, sive in alio graeco orbe Prometheus, jecur ab
aquila aeternum depastus, animi sibi male conscj, exempla haberentur:
qua aetate Aesopum floruisse verisimile est, qui suis
Apologis Moralem Philosophiam erudivit; ad cujus exemplum
Plato plures et ipse commentus est; et Menenius Agrippa ex
hoc genere sive Poëta, sive Philosophus, una ejusmodi fabula
Rom. plebem, quae secessionem fecerat, revocavit. Quare ut
jambus tradux fuit a versu heroico ad numeris solutam orationem,
ut sup. diximus; ita Aesopi Apologi fuere traduces a Fabulis
sive exemplis Poëtarum, ad sententias seu praecepta Sapientum.
      XX. Postremo Fabulis sententiae metaphysicae intrusae
sunt; ut Jupiter mens aetheris omnia permeantis, ac permoventis;
Minerva, Idea aeterna Jovis, Venus aeternus ordo rerum,
Fatum aeterna rerum necessitas, Ganymedes meditatio
rerum aeternarum, quae homines Deo unit: quas omnes a Pythagora
primum occoeptas supra demonstravimus in Nott. ad
Cap. de Poës. Orig.
. Et ita contemplationis circulus absolutus,
quae ocularis de Deo occoepta, per ambitum, quem descripsimus,
in Deum mente ipsa terminavjt .
      XXI. Et hic Canon sit ad Geographiam poëticam enarrandam;
Graeca urbium, ac regionum nomina per Orbem terrarum
sparsa, in graecia principio nata; deinde ob locorum,
vel situum similitudinem ad externos prolata esse, ut quamplurimus
exemplis in his Libb. et Nott. singillatim de Primarum
Vocum Alienatione
late disseruimus: ut prima Samus fuerit
Ulyssica, quae et Same Straboni, et communiter Cephalenia
dicta, Jonj maris Insula Achajae adjacens; quae Samus cum
Ithaca, et Dulichio in Ulyssis ditione fuerat, cum ex tribus
Insulis Penelopes Proci fuisse ab Homero narrentur: atque inde
Homerum, et Pythagoram sup. in his Nott. ortos esse
gravissimis argumentis confecimus. Deinde graecis Coloniis
in Asiam minorem deductis, ex simili situ, quo Samus Ulyssica
— 82 —
erat occidua graeciae , Insula occidua Asiae, Samus dicta,
quae celeberrima posteris mansit: et Jonia, regio occiduae Asiae
maritima ab prima Jonia, quae fuerit occidua greciae maritimae
ora; unde Jonium mare dictum mansit, quod occiduam
graeciam alluit; a quo mari appellata Jonia, tractus magnae
Graeciae circa Crotonem Urbem: nisi si ita dicta sit ab Samo
Italica
, Calabriae ulterioris oppido, nunc Barrio teste, Crepacuore,
ubi Pythagoram habitasse ferunt, illuc secum a Samo
Ulyssica
vocabulo comportato: quod oppidum in Excellentissimi
Joh. Baptistae Philomarini, Roccae Principis ditione nunc est.
Vico Notae 80-81-82