Transcription of VicNotae,82[2]et83[1]et84[1]
— 82 —
      Ultimus. Historiarum Initia, quae res seculo poëtico affines
narrant, siquae miracula, aut improbabilia narrant, aliquod
verum continere, quod ex his Mythologiae Principiis est
enarrandum, ut in Theseo fabulis vindicato praestitimus; heic
restat Romulus, qui ante Homerum floruit, nam is
fuit Numae tempore, ut nos sup. in Nott. heic definivimus,
Rheae filius; cum Rhea sit eadem, ac Ops, ut nos alibi diximus,
filius Foeminae optimae, sive Heroidis, ex Albae Regibus natae:
et Rhea Sacerdos; nam ut demonstravimus sup.
Heroës, et Heroides fuere sacerdotes; unde forsan latinis Sacerdos
mansit promiscui generis: nam Numa postea Vestales
instituit: Romulus ex Marte genitus, hoc est ex plebejo, qui
apud Heroëm suum militabat: proinde abjectus in profluentam,
ut monstrum, ex more Heroico, qui in leg. XII. Tabb. postea
abiit, ut sup. in his Nott. diximus: a flumine Tiberi non
extinctus
; appicta Romulo traditio Universalis Diluvj, et ab
eo aliquot homines servatos esse, nempe Noachum cum sua familia:
a lupa educatus; et traditio appicta Romulo promiscuae
Veneris, quam exercebant exleges: unde Lupae, meretrices,
et lupanar postribulum latinis mansere dicta: Romulus clam
eductus a Faustulo
; traditio Romulo appicta vitae primarum
gentium abditarum in Lucis, ut Theseus a matre Aethria educatus
quoque clam et eductus est: Conditurus urbem capit Palatinum,
ut de Caelo observet auspicia
; traditio de primis Palatiis,
seu de Regiis Turribus Poëtarum, quas sup. abunde diximus,
applicita colli, a qua postea Palatinus est appellatus:
vallum, quo urbem cingit, est ipsa primarum urbium
Ara: Nam Remus, qui vallum per ipsius humilitatis ludibrium
— 83 —
transilit, a Romulo caesus, suo sanguine urbis consecrat
muros
; est traditio violentorum exlegum, qui aras Fortium
transgressi, a Fortibus caesi, prima Ararum vota fuere:
et hinc Remus a Romulo in condenda urbe auspiciis victus,
quod Remus auspicia non haberet, non esset ex Regum ordine:
nam quod Romulus, et Remus fratres gemini ab eadem lupa
educati
, et ea est poëtica traditio castior, quam ulla graecis
servata, quod tum heroës, tum homines ex eadem multitudine
exlegi, quanquam his illi priores, provenere. Et orta inter
Romulum, Remumque contentio, quia gemini erant, uter Urbem
auspicaretur, auspiciis dirempta
; est ad Romae exordia producta
traditio, primas Respp. fuisse theocratias, in quibus primi
patres inter se pares, Deorum judiciis, nempe auspiciis controversias
dirimebant. Lucum aperit, quo Arcades, et Phryges
confugiunt
; traditio de primis erronibus mediterraneis, ac
transmarinis, in profugos ad Asylum Romuli derivata; ut
in his libb. diximus. Fabula autem, Romuli socios ex Romana
Terra ortos esse
, est ipsissima Fabula de Gigantibus,
quam in Romulo tenebris excusso enarravimus; ut et illam
aliam latius in his Nott. qua Romulus Sacra Herculis recepit,
Aramque ei Maximam statuit
. Postremo Ludi equestres,
per quorum simulationem Sabinas Romani rapiunt
, sunt heroüm
rapinae, quas sup. in his libb. et gravius nott. diximus,
equis exercitae: ex quibus simile Trojanis graecisque bellum,
natura sociale ortum probavimus. Sic sub Tullo, hoc est brevi
post Homerum, tergemini hinc Horatj, atque hinc Curiatj pugnant
pro Roma, pro Alba
; sunt singularia certamina, quibus
primae gentes injurias publice vindicabant; ut post novem
annorum rapinas, seu post prima Heroüm latrocinia, a singulari
certamine Paridis et Menelai decimum Trojani belli annum
exorditur Homerus: qua ratione haec eadem ipsa historia
et apud latinos, et apud graecos, ut Vossius in Rethor. de statib.
caussar.
erudite confert, utrisque verisimilis fieri potest. Sic
Ancus Marcius bellicas cerimonias instituit
, ut bella aliquo
ritu indicerentur; ut Homeri tempore demonstravimus, nondum
bellorum institutas esse indictiones.
      Pag. 201. vers. 13. vers. 13 )( de Aurea Aetate vide plura sup. in
Nott.
— 84 —
      Pag. 208. vers. 15. )( et pro triplici hac aetate, quam Aegyptj
statuerant, Deorum, Heroüm, Hominum, triplicem quoque
linguam Divinam, Heroicam, Vulgarem in terris fuisse tradidere;
ut sup. in Nott. de Lingua divina.
      Pag. 212. vers. 16. Ara maxima constituta )( circa quam
Pomoerium a Romulo positum Tacitus Annal. XII. Cap. IV. numero
juxta nostra Principia describit, his verbis: Igitur a Foro
boario, ubi aereum Tauri simulacrum aspicimus, quia id genus
animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi captus

(nempe totus ager aratus) ut magnam Herculis Aram amplecteretur:

nempe qui totus aratus ager, Ara Herculis erat.
      Pag. 213. vers. 26. Monarchicum )( et aliis satis multis
Rom. Historiae locis ex Livio potissimum in his duob. libb.
passim ad id expensis.
      Pag. 214. vers. 16. Romulus auspiciis urbem fundavit )(
quibus in his libb. et nott. demonstravimus, omnes Heroüm dignitatem
contineri; et ex iisdem omne Jus Rom. antiquum
fuisse heroicum.
      Pag. 217. vers. 14. Cretione. )( de Heroica Cretionis origine
vide Nott. sup.
      Pag. 217. vers. 17. optione )( et ipsa Optio Heroicae originis
est: optare enim earum rerum est, quae sunt in summi
Numinis potestate: quare dicendum sub Theocratiis natam,
qua aetate gentes omnia patrare Deos credidere.
      Pag. 220. vers. 8. et Avus patrem )( Vide Nott. in calce
hujus lib. pag.
241.
      Pag. 221. vers. 12. cum quisque curaret res suas )( qui mos
heroicus a Gigantibus usque originem ducit, ut cum Platone,
et Homero, in his Nott. sup. observavimus.
Vico Notae 82-83-84